In causa Georgius Home de Broxmouth contra Jacobum Hepburn de Kirklandhill, Dominum de Waddel et alios duos penes 4 lib. monetae Scotiae sibi promiss. per illos pro portionibus, viribusque, casu quo, infra certum tempus non deliberaverunt dicto Georgio quendam Anglum ad personam ipsius Georgii, in qua re ipsi defecerunt et exceperunt, quod dicta summa apposita erat nomine paenae adjecta, et quod de practica Scotiae paenae non prestantur nisi quatenus interest, et ipsi offerebant interesse actoris in hoc casu, et ejus liquidationem petierunt ab eo ipso; quia hoc casu paenam simpliciter petebat. Interlocuti sunt domini in re presenti, penes deliberationem angli promissam sub paena, hanc paenam praecise peti posse in odium anglorum, in favorem republicae, nec actorem cogendum accipere interesse, cumque in hoc casu difficillima foret probatio ipsi actori. Et ita definitive condemnarunt reos in dicta paena, licet regulariter, extra hunc casum, de practica regni, paenae conventionales non possunt exigi, nisi quatenus interest actores, quia sapiunt quendam usuram et inhonestum questum, quod de jure canonico vide in cap. ‘Suam,’ exa. de paenis, et in cap. ‘Abbas,’ exa. de iis quae vis metusve causa gesta sunt.
[1549] Mor 10033
Bailii
Scotland
Scotland
Updated: 09 January 2022; Ref: scu.558102